# Electricorum libri VI 104

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, NIDINU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/104

Unius arbitrio, caecique libidine casus.
Hanc porro tanto fluctus labentis in aestu
Atque relabentis, certam, quae cuncta gubernet
Contendes frustra rationem exquirere; & inde,
Nunquam intermittens cum tempore fluctus eodem,
Una eademque via, qua fluxit, & influat; idemque
Adversus sibimet nisu obluctetur iniquo;
Atque adeo crebris offensibus haesitet; ullus
Nec stabilis poterit rebus tenor esse, nec ulla
Certa sibi in tanto ratio constare tumultu.
Non secus; atque sonum fundit cum tibia dulcem,
Lenis & immissus per summa foramina se se
Spiritus insinuat, digitisque micantibus exit,
Qua tenues infra levis dat buxus hiatus;
Si vix erupit numerorum lege coactus,
Se se iterum patulis inferre meatibus aër
Tenderet, obnitens contra; tum protinus omnis
Concentus, numero prorsus cessante, periret.
Nequidquam articulis ora alternantibus auras
Excirent resonas; nullo quippe ordine, & exlex
Spiritus erumpens ingratum strideret; ut cum
Disperdit miserum sylvis mala fistula carmen.
His animadversis, citius maria alta tenore
Conclusio.
Fervere constanti credas, cum turbidus Auster
Incubuit pelago, totumque a sedibus imis
Commovet, & nigras alte subvectat arenas.
Tertia consequitur nunc expendenda sagaci
Tertia
se.
tentia pro
Ante alias cura, tibi quae sententia causam
ponitur.
Vorticibus tribuit vastum per inane rotatis.
Hic autem nobis vix extricabilis error,
Et rerum objicitur series longissima, ducta
Inde usque a prima nascentis origine mundi.
Sed nos contenti paucis, potiora legemus.
Principio, immensi qua pertinet ambitus orbis,
Systema
CarthesiaQuae tu cunque vides, terras, mare, sidera, caelum, num exponitur.
E tribus extiterunt elementis; ipsaque porro
Edita turbinibus fuerunt elementa citatis.
Materies etenim violento concita motu
Dum rotat in gyrum se se, detrita rotando
Scobs peperit primum; levatis inde secundum
Emersit globulis; postremum abnormia quaeque
Ramenta, & variis tulerunt praesegmina formis.
Haec sunt principia, & cunctis sata semina rebus. Omnia corporum prinHinc porro tanquam è communi corpora acervo cipia.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
