Latin
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 107
Unproofread scanNot analysed yet
His superinductis ut vortex constitit; ut se
Particulae solidam in massam vertere rotantes?
Unde vagae solidus lunae globus exstitit; unde
Et stellae errantes, &opaco corpore tellus.
Vortices
An memorem, vortex cum torqueretur in orbem
absorpti.
Plurimus, atque sua contentus sede propinquo
Parceret; ut subito absorptus defecerit aestu
Vorticis alterius, qui se non impete tanto
Torquentem in gyrum, nec tanta mole ferentem
Perculit, &vasto correptum absumpsit hiatu?
Hoc pacto lunam tellus, reliquique planetae
Sorbuerunt famulas sibi stellas; fortior omnes
Corripuit Titan, avidoque exsorbuit haustu;
Quales turbinibus rapidis ubi concitus undas
Torsit in abruptum, medio vorat aequore gurges.
Sed ne progrediar, quam par est, longius, edi
Nihil
non subsiNon alia eventus nostros ratione putabis; dio vorticum expliEdita quam caelo fuerint vaga sidera, quam sol, catur. Quam lunae moles, quam terrae machina, totus Denique quam rerum pulcherrimus editus ordo. Quandoquidem omniparens hic conficit omnia vortex.