# Electricorum libri VI 11

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IMPRIMATUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/11

Itaque, delibatis tantum Agriculturae praeceptis, plurimos sibi aditus patefecit ad illos, quibus totum opus mira varietate distinguitur, excursus; hi vero, qui multo potissimam pulcherrimi illius operis partem sibi vindicant, delectant, non erudiunt; illo saltem eruditionis genere, quod spectari debuit ab eo, qui agrorum colendorum magistrum se ac ducem professus sit. Quare prudenti utique consilio, siquis gnavus atque experiens agricola cupiat evadere, is profecto non Virgilium; sed Varronem, Columellam, Palladium, Catonem, aliosque hujus generis ac famae praecellentes scriptores leget, ac diu multumque meditabitur; quo facto, tum demum aliquid, quod ad agrorum culturam perdiscendam conducat, assequetur. Si uno Virgilio contentus erit, parum hercle proficiet; & male profecto Agriculturae consultum esset, si utilissima ac planè necessaria ars virgilianis tantummodo praeceptionibus contineretur.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
