Latin · Dactylic hexameter
NIDINU
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 111
Unproofread scanNot analysed yet
Inductique auri, rapidus succenditur ignis;
Atque repentinae tanta est violentia flammae?
Disce etiam varios, quibus hos aptatur ad usus
Machina, sollerter positus perpendere, nec non
Pro varia effectus varios statione notare;
Nec te pervertet violento turbine vortex.
Postremo illa mihi ne despice vincula Serum
Alto appensa tholo, quorum vis cognita nostris
In rebus tantum valet; illis utere, quando hic
Non minor usus erit; quanvis &vitrea quadra,
Et phiala elisos imitentur nubibus ignes.
His veluti adstrictus laqueis, &compede multa
Scilicet haerebit vortex, &stare coactus
Contendet rapidos nequidquam urgere rotatus
Obnitens contra. quod si phrygium quoque gluten,
Tantopere hos ipsos quaesitum gluten ad usus,