Latin · Dactylic hexameter
122
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 122
Unproofread scanNot analysed yet
Solus hic è terra caput extulit, atque peragrans
Aërios animo tractus, secumque volutans
Eventus varios caeli variabilis, alto
Deduxit mirae virtutis ab aethere causam.
Ergo dum tota Europa contenditur, &dum
Pro se quisque student niti praestante labore,
Praeripuit cunctis tanto in certamine palmam.
Macte tua virtute, Heros, non gloria inanis
Alphei in ripis curru quaesita volante,
Non evitatae circensi in pulvere metae
Victorem extulerunt caelo; sed vivida mentis
Te vis, atque ardens evexit ad aethera virtus.
I, sequar, &certo tua per vestigia calle
Incedam; neque me, duce te, via fallet euntem.
In primis, quaecunque vides contingere olympo,
Cum Pater altitonans vulcania tela rubente
Molitus dextra caelum quatit omne fragore
Atque procellosa tetrae in caligine noctis
Horrifico densos percurrit lumine nimbos;
Non aliam credas causam has succendere flammas
Aëris in campis, tantosque excire tumultus,
Quam quae scintillas attrito a corpore vitri
Et resonas raucis stridoribus elicit auras.
Nimirum vis una subest; sed fortior alto
Longe majores eadem ciet aethere motus.
Hinc primum dubiis visa est affulgere rebus
Spes aliqua; hinc aditus penetralia in abdita primum Prima indicia eleNaturae patuit; mox Experientia venit ctricitatis de caelo ca