Latin
124
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 124
Unproofread scanNot analysed yet
Principio aethereos tractus camposque liquentes
Terrasque &vasti Neptunia regna profundi,
Arboreas stirpes, animantum membra, metalla,
Marmoraque &gemmas, atque omnia denique virtus,
Insinuans virtus comprendit corpora; sive
Uvidus illa vapor tibi sit; sive halitus ardens;
Sive etiam fluctus subtilior; excita certe
Discurrit late, magnosque dat undique motus.
Hanc Deus omnipotens inde usque ab origine rerum
Condidit; &fusam, pro divitis ubere (a) census,
Naturam voluit longe lateque per omnem.
Sed
Praecavendum enim fuerat, quidquid