# Electricorum libri VI 125

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/125

At reliquis ita corporibus Pater omnibus aequus
Cavit, ut oblatam acciperent, ipsamque receptam
Inde aliis etiam possent transmittere habendam,
Atque aliis deinceps; ut sic per corpora cuncta
Serperet, & longe manans lateque mearet.
Sed, ne mirandae virtutis semina prorsus
Deficerent jugi defluxu, hoc denique pacto
Provisum. largis nam quanquam effundere rivis
Corpora non illam parcant; tamen illius unquam
Haud est cur metuant ne copia desit; in ipsis
Quippe manet non deficiens & jugis origo.
Ergo perpetuo quanvis per corpora serpat
Effluvio, terrasque ubertim irroret, & oras
Irriget aërias, nunquam non copia venis
Rumpit inexhaustis, intermittitve fluendo.
Jamque licet, prima quae non ab origine miram
Virtutem ebiberunt exsortia corpora, large
Oblatam accipiant; & quod natura creatrix
Abnuit, inde avido curent sibi quaerere potu,
Unde eadem nunquam non effluit ubere vena.
Certis corporibus ab ipso ortu in dita fuit. Reliquis corporibus derivatione impertitur. Fluctus electricus, exhauriri non potest. Fluctus electricus a corporibus secundi generis exsorbetur. Varia corporum sitis. Modus corporum in bibendo. Materiae electricae proprietates exponuntur. Materia electrica est subtilissi ma.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
