Latin
126
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 126
Unproofread scanNot analysed yet
Et vero non sic avide sitientia rivos,
Si quos induxit vigilis pia cura coloni,
Prata bibunt; neque sic riguos violaria fontes,
Cum gravis humorem siccis ardoribus alto
Absumpsit Titan caelo, atque exsucca reliquit;
Corpora uti ingenita virtute carentia gaudent
Largius epoto se se perfundere fluctu,
Virtutemque una cum fluctu haurire potentem.
Verum his non eadem sitis est, non omnibus idem
Ardor corporibus; potum magis illa frequentant,
Haec minus; ut crebros magis, aut minus acris ad haustus Pro vario quorunque habitu, sitis urget: ubi illam
Haustibus explerunt certis, saturata quiescunt.
Porro hanc mensuram natura, modumque bibendi
Provida constituit, nec vero largius, illa
Quam sinat, indulgent potu male sobria; quanquam
Materies plenis exundans fluvida rivis
Irritetque sitim, atque novos invitet ad haustus. Nunc age materiae ipsius, quo praedita fertur, Persequar ingenium, atque exponam carmine vires; Quas bene perspectas exploratasque juvabit Jam nunc, quo citius reliqua expediantur, habere.
Tenvis ea in primis est, &subtilior ipso
Aëre; nimirum minimo quae semine constat.
Hinc caecas ingressa vias arctosque meatus,
Exsuperatque oditque moras, &lubrica serpit.
Nil tibi non eadem pervadet; nil satis illi
Occurret clausum; vulgo omnia corpora, denso
Quantum vis textu constent &dura repugnent,
Vincet agens se se, penitusque illapsa subibit.
Ut semel excepta est, per &intima &extima cursu