# Electricorum libri VI 128

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/128

Negat adNon amet astringi quanquam ulla compede legum, stringi lege. Gaudeat & caelo spatiari libera aperto; Paret ta. Haud tamen omnino imperium, nec jura recusat men. Indocilis. quin & sequitur, quamcunque vocaris In partem, jussoque assuescit tendere calle; Exlegem certo si circumscribere jure Noveris, atque suis fugientem adstringere vinclis. Illam autem humorum numero adcensere liquentum Liquidorum corporum Ne dubita; usque adeo naturam imitatur, & omnes proprietates habet. Una refert mores liquidorum. proinde vocata Hinc derivato & proprio est jam nomine fluctus. Nec fortasse aliud magis olli nomen adhaesit Conveniens, quodque ingenium magis exprimat. Ergo Et fluit, & refluit; nec non procurrit ab illa, Fluit & refluit. Qua superat, parte, & vicinum corpus inundat. Stagnat iners interdum; & lentae more paludis Stagnat interdum Haud quoquam aequato decurrit pondere; contra Si paulum inclinet de vexum pondus in unam Parti incedit, & eo usque, ubi conmento nulla vis intervenit; fluctus dicta signa amicus exspectat, felici tamen electricus per longiorem aenei fili sub terra latitantis ac depressi, derivatione progreditur. nec non in arcus formam curva

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
