Latin · Dactylic hexameter
129
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 129
Unproofread scanNot analysed yet
Partem, qua parte incubuit, delabitur illac.
Sin autem incertum nutet, certo quoque stare
Illa loco nescit; titubatque, &fluctuat anceps.
Nec requies. iterum dum justo examine, &aequis
Ponderibus librata haud patre exuberet ulla.
Quid? quod &interdum vires capit auctior, &se
Exonerat tanto violentior impete, quanto
Exsuperans magis alterutra de parte redundat.
Ceu, modo qui placidis decurrens leniter undis,
Et sibi descriptis contentus finibus amnis
Stringebat ripas, &pinguia culta secabat;
Vere novo, si forte gelu nivibusque solutis,
Undarum crescat subitis accessibus auctus;
Nec mora, transcendit ripas, subjectaque victor,
Aggeribus frustra prohibentibus, exit in arva
Spumeus, &tumido late premit omnia fluctu.
Non secus illa, novo si crescat ab ubere, vires
Majores capit; &,quae corpora forte propinqua
Nacta sit, aut certo delectu objecta, redundans
Obruit, &multo exsuperans interluit aestu.
Hoc mirae ingenium virtuti; hae denique multo
Compertae studio vires. hinc illa per omnem
Naturam rerum, stagna &per maxima Nerei,
Aetheris &liquidas late diffusa per oras;
Hinc vivos animantum artus, atque intima terrae
Viscera sublabens, neque nusquam lubrica serpens
Mille parit visenda novis spectacula formis.
His ita praemissis, studio &sollerte notatis,
Est modo cur demum causa laetere reperta
Exsultans animis. non hic labor irritus, hic non
Susceptae incassum summo molimine curae.
Abdita tantarum ratio certissima rerum
Conspicuis manifesta notis, &nube remota
Se se aperit jam sponte sua; jam claustra patescunt Intima naturae reseratis postibus, &jam Affusa late clarescunt omnia luce. Quare age, &accedens qua machina tollitur, &qua