# Electricorum libri VI 129

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/129

Partem, qua parte incubuit, delabitur illac.
Sin autem incertum nutet, certo quoque stare
Illa loco nescit; titubatque, & fluctuat anceps.
Nec requies. iterum dum justo examine, & aequis
Ponderibus librata haud patre exuberet ulla.
Quid? quod & interdum vires capit auctior, & se
Exonerat tanto violentior impete, quanto
Exsuperans magis alterutra de parte redundat.
Ceu, modo qui placidis decurrens leniter undis,
Et sibi descriptis contentus finibus amnis
Stringebat ripas, & pinguia culta secabat;
Vere novo, si forte gelu nivibusque solutis,
Undarum crescat subitis accessibus auctus;
Nec mora, transcendit ripas, subjectaque victor,
Aggeribus frustra prohibentibus, exit in arva
Spumeus, & tumido late premit omnia fluctu.
Non secus illa, novo si crescat ab ubere, vires
Majores capit; &, quae corpora forte propinqua
Nacta sit, aut certo delectu objecta, redundans
Obruit, & multo exsuperans interluit aestu.
Hoc mirae ingenium virtuti; hae denique multo
Compertae studio vires. hinc illa per omnem
Naturam rerum, stagna & per maxima Nerei,
Aetheris & liquidas late diffusa per oras;
Hinc vivos animantum artus, atque intima terrae
Viscera sublabens, neque nusquam lubrica serpens
Mille parit visenda novis spectacula formis.
His ita praemissis, studio & sollerte notatis,
Est modo cur demum causa laetere reperta
Exsultans animis. non hic labor irritus, hic non
Susceptae incassum summo molimine curae.
Abdita tantarum ratio certissima rerum
Conspicuis manifesta notis, & nube remota
Se se aperit jam sponte sua; jam claustra patescunt Intima naturae reseratis postibus, & jam Affusa late clarescunt omnia luce. Quare age, & accedens qua machina tollitur, & qua

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
