# Electricorum libri VI 130

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/130

In gyrum facilis torquet rota subdita vitrum,
Intentis oculis vigil excuba, & omnia lustra,
Jam nunc delibans verae praeludia causae.
Cum duo praescripta committis corpora lege,
Si certo sumpta e genere, observabis ab uno
Corpore materiem declivi tramite pronam
Defluere, inque aliud tacitis excurrere rivis;
Quod jam consuetis poteris cognoscere signis.
Nempe hoc indicio est, rigui quod copia fluctus
Semper tendat eo exundans ubi defit; eodem
Rursus non unquam refluo in contraria tendat
Gurgite procurrens, ubi jam suscepta redundat.
Observabis item, interdum tibi corpora nullum
Edere, quae secum institeris committere, signum
Unde etiam indicium capias licet, illa peraeque,
Quae forte imprudens signis optaris habendis Affecta, & riguo aut siccis arentia fibris Destitui, aut contra bene pota tumescere fluctu, Qui cum deficiat, vel utrinque exuberet, haud est,
Usquam ponderibus non inclinantibus, idem
Cur hanc in partem potius, quam tendat in illam.
Nec minus haec inter voto expectabis inani
Signa tibi flammis consueta sonantibus edi,
Si lecta a prima sint utraque corpora classe,
Tum quia sunt proprio per se satis uvida fluctu;
Tum quia, quem semel hauserunt ab origine, nunquam

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
