Latin
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 131-2
Unproofread scanNot analysed yet
IIDI IMPERI Hoc autem magis singulare, quam ut, curam facessere de beat. Vera causa statuitur. Longiori digressioni via sternitur. Ludovicus de Laborde Gallus Soc. Jes. Cernas, id te non angat; mirabile nanque Censendum magis est; intentam quam aut sibi curam Vindicet in praesens, aut noster postulet usus. Quod caput est, moneo, reflui alternantia fluctus Momenta, &repetens iterumque iterumque monebo, Sedulus observa; &quanam tibi parte redundet, Vel qua deficiat fluctus, prius exige tecum, Et crebro reputa, multumque diuque voluta, Quam quidquam temere, &male cautus praecoce cura Constituas; atque his tum denique rite notatis, Haud equidem dubito, quin unius omnia fluctus Defectu excessuque regi, certoque petenda Vera hinc tantarum fateare exordia rerum. Jamque rate his veluti e scopulis utcunque revulsa Prona mihi quando superatis aequora saxis Dant se se, pelagoque juvat decurrere aperto; Posceret hic rerum series, ut protinus ipsa Eventa adnectens detectae singula causae, Quonam quaeque modo sint expedienda, docerem. Verum, quod rerum series, &postulat ordo, Perficiam non ante; Viri (a) quam clara reperta Commemorem, medio qui me intercepit euntem In cursu, &plenis properantem ad littora velis. (a) Ludovicus de la Borde Gallus bordii nova Electricitatis Theoria e Soc. Je. novum cymbali genus retotum ac plane singulare artificium perit miro artificio perfecti, cujus a poeta nostro infra describetur. quidem cymbali, exposita prius La