# Electricorum libri VI 131-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/131-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/131-2

IIDI IMPERI Hoc autem magis singulare, quam ut, curam facessere de beat. Vera causa statuitur. Longiori digressioni via sternitur. Ludovicus de Laborde Gallus Soc. Jes. Cernas, id te non angat; mirabile nanque Censendum magis est; intentam quam aut sibi curam Vindicet in praesens, aut noster postulet usus. Quod caput est, moneo, reflui alternantia fluctus Momenta, & repetens iterumque iterumque monebo, Sedulus observa; & quanam tibi parte redundet, Vel qua deficiat fluctus, prius exige tecum, Et crebro reputa, multumque diuque voluta, Quam quidquam temere, & male cautus praecoce cura Constituas; atque his tum denique rite notatis, Haud equidem dubito, quin unius omnia fluctus Defectu excessuque regi, certoque petenda Vera hinc tantarum fateare exordia rerum. Jamque rate his veluti e scopulis utcunque revulsa Prona mihi quando superatis aequora saxis Dant se se, pelagoque juvat decurrere aperto; Posceret hic rerum series, ut protinus ipsa Eventa adnectens detectae singula causae, Quonam quaeque modo sint expedienda, docerem. Verum, quod rerum series, & postulat ordo, Perficiam non ante; Viri (a) quam clara reperta Commemorem, medio qui me intercepit euntem In cursu, & plenis properantem ad littora velis. (a) Ludovicus de la Borde Gallus bordii nova Electricitatis Theoria e Soc. Je. novum cymbali genus retotum ac plane singulare artificium perit miro artificio perfecti, cujus a poeta nostro infra describetur. quidem cymbali, exposita prius La

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
