# Electricorum libri VI 131

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/131

Ingenitum amittunt, semperque tenacia servant.
Haec fluctus momenta, & inaequales mensuras,
Defectum, excessumque vocant. deprendere porro
Alterutrum toties dabitur, concurrere secum
Corpora tu quoties quae demum cunque jubebis.
Quanquam defectum vel in uno corpore, nec non
Excessum, prima delecto e classe, notabis,
Nimirum attritu subducti, tempore eodem
Si quantum ingeniti fluctus erumpat ab una
Parte, superficies suffecti haud altera fluctus
Tantundem accipiat. quod non conabere frustra
De medio speciem si quae sunt nacta secundam
Corpora sustuleris, quae nectant inter utranque
Corporis ejusdem commercia mutua partem.
Si quando hoc autem praeter contingere morem
Cer

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
