Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 135-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nec vero tu mota loco, vel ab ordine credas,
Non ullo more, &sine certo corpora jure.
Nimirum haud fallax hoc experientia adegit
Moliri. Nam tute manu si sulphura tantum,
Quantum dextra valet connixa instare fricando,
Atterere aggressus consueta extundere signa
Coneris, nihil efficies; at signa dabuntur,
Si digitum admoris. simili ratione cylindris
E cera rubris rigidi si lamina ferri
Accedat propius, quae frictio signa negarit,
Lamina sufficiet, licet unde inferre, redundet