Latin
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vix tenuem excutiet flammam; tibi plurima flamma, Et multa exiliens prodibit luce coruscans, Lamina si rapido non ante incanduit igni. Quod certe indicio est, ignem non esse latentis Vir(a) Vox controversa; cujus vocis cere maluit, atque, ut ego quidem existimo, rectius; nam Martialis loprimas syllabas alii producunt, alii cus, qui citatur, &opinioni contracorripiunt; certantibus Grammaticis &in contrarias sententias abeuntibus. riae suffragari posset, corruptus est. auctor suo usus arbitrio eas produ Virtutis naturam; ut crebris illa favillis Ardeat, &multo cita lumine fulgura jactet. Nam quod sit velox eadem tenuisque, penetret Cùm dicto citius quaecunque objeceris illi Corpora, paene oculis promptum est cognoscere; quodque Sit minime simplex tacito se prodit odore, Indiciumque facit manifestum nidor; at ipsam Ulterius certis naturam exquirere signis Difficile est; atque in tantis incerta tenebris Conjectura haeret, neque tendere longius audet. Post hinc digressus palantes ordine nullo Colligit effectus. collecti classe locantur Quique sua; in prima censentur, corpora suerunt Qui levia attrahere, atque attracta repellere, docti Alternare vices; classis tenet altera flammis Ludere missilibus qui norunt, &cita gaudent Fulgura jactare; illos demum extrema coërcet, Quorum vis inimica fibris &noxia nervis. His ita descriptis; ne, quaeso, hic quaere doceri Singula. quae si tantus amor cognoscere, ab ipso Tute auctore petes. properanti &summa metenti In praesens sat erit paucis exponere, certa Quanam vir sollers usus ratione, quibusque Subsidiis fidens ignotum enaviget aequor; Primus inexperto quoniam se credidit alto. Quando igitur ponit globulis constare minutis Motus globulorum statuitur. cor Collisio porum vis elastica resultus. Corpora aequant ctus. Motus continuo, non interit.