# Electricorum libri VI 136

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/136

Derivata tibi quonam de fonte, quibusque
Insita corporibus sit prima ab origine virtus.
Nunc si naturam propius disquirere mirae
Virtutis tanta placet in caligine rerum,
Atque adeo densis lux affulgere tenebris
Siqua potest; globulis illam constare minutis
Conjicies, quorum subitis incursibus ignis
Ardeat, & rutila percellat lumina flamma.
Sed tamen esse ignem specie ne captus inani
Inducas animum, ut credas; quod te bene multa
Tentamenta docent. resinam (a) panda nigrantem
Si patera excipiat, subjectis ignibus, aestu
Illam exsultare, & tumidis effervere bullis
Liquentem aspicies; ignis specimen tamen ullum
Non dabit; occultae tantum vestigia quaedam
Pandentur virtutis, ubi deferbuit ardor.
Certius hoc alio poteris cognoscere pacto.
Ferrea si candens accedat lamna catenae,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
