Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 140
Unproofread scanNot analysed yet
Non ut continuo intereat; sed praepete cursu
Festinans vigeat, seque in longinqua propaget.
Jam vero proprios hinc emanantia in usus
Inconcussa sibi tria vult &fixa manere,
Quae tu nequaquam abnueris concedere; rerum
Ducitur unde illi ratio omnis, &omnia recto,
Ille quidem ut censet, procedunt ordine. Primum
Si forte incurrens impingat corpus in obstans
Adversum, extemplo collisa fronte resultat;
Tum paribus secum compressio, itemque resultus
Lancibus aequantur; demum, si corpora plura
Perpetuo jungas sibi succedentia tractu,
In serie a summo motus decurrit ad imum.
Haec sibi praesidia adjungens, &certus eundi
Urget iter, celeratque viam fidentius auctor.
Me vero magnis vadentem passibus, &per
Difficiles salebras gradientem, atque ardua saxa
Non animi viresque sinunt aequare sequendo
Cerno equidem e media mihi depromenda Mathesi,
Et quam multa forent hic expedienda severas
Ad motus leges, quae culto exponere versu
Desperans me posse, onus inconsultus iniquum
Non tollam, imbelles humeri quod ferre recusant.
Exiguae nobis tanto pro pondere vires.
Ille haec, ille tibi, neque enim omnia possumus omnes, Expediet, si tantus amor, certasque Mathesis Transiget ad leges, cui nil cyrrhaeus Apollo Non audere dedit; numerorum adstringere nullae Quem pedicae potuere, minus quo liber in omni Exsultetque solo, &per iniqua atque ardua tendens