# Electricorum libri VI 142

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/142

A medio, & tendant quanquam in contraria, tollet
Dissidium tamen omne, & conciliabit amice,
Ex aequo spatium & nisum partitus utrisque.
O quoties summa rerum asperitate Camoenae
Suspensae haeserunt, indignantesque labori
Abnuerunt conferre manus! non segnior ille
Pergit, & Aonias nequidquam pensa Sorores
Dura recusantes cogit parere, morasque
Increpitans tardas, omnes contendere nervos,
Et magnis adigit secum una insistere coeptis.
Ergo arcus chordasque, & describentia curvos
Pendula (b) persequitur tractus; ipsum quoque conum Aggressus contemplatur, perque omnia versat; sed adjectivo modo hic usurpatur. (a) Nomine medii centrum intellige; hoc enim vocabulo centrum a Supple igitur corpora. Qui quidem loquendi mos latinis Scriptoribus ac Lucretio appellatur. (b) Vox pendula non substantivo, praesertim Poetis non est inusitatus.
In partesque suas dissectum ingentibus aptat
Usibus. Hinc illae grajo de nomine dictae
Formae consurgunt, Ellipsis, Hyperbola, nec non
Quae medium sortita locum tenet inter utranque.
Sed quid ago? aut ubi sum? quae mentem insania vertit?

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
