# Electricorum libri VI 143

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/143

Quove feror? mene haec conari attingere versu?
Tene sequi ut possim? & vel commemorare canoris
Quae tu elata modis Musarum insignibus ornas?
Parce ab! parce ausus si sum tentare, quod unus
Et potes, & facis, & soli concessit Apollo;
Tale opus aggressus, cui par nec prisca vetustas
Vidit, nec simile adveniens mirabitur aetas.
Quare age; & auspiciis & tanto numine Phoebi,
Viribus atque tuis fretus da vela patenti,
Da pelago, & totos fidens immitte rudentes;
Nulla procellosi facies maris aspera quando,
Nullae te syrtes terrent, non caeca retardant
Saxa, nec infesti per turbida caerula venti.
Perge alacer, donec praeter maria omnia vectus
Optato tandem possis considere portu,
Atque triumphali puppim redimire corona.
Mi sat erit brevibusque vadis, & littora propter
Cymbam agere, & tuto vicinas radere terras.
Sed jam, quae restant dictu minus ardua, paucis
Expediam; properans festino accedere cursu
Nimirum; quo me paullum de tramite dulcis
Illectum abduxit sonus & jucunda voluptas.
Ergo iterum tibi naturam propone minutis
Constantem globulis mirae virtutis, & illos,
Corpora collidunt cum se se adversa, repulsus
Hinc facile expedies, cur tenvia multa videri
Possint, & correpta trahi, & procul acta repelli.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
