Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 148
Unproofread scanNot analysed yet
Aequali subeant numero, sed mole minora.
Bina igitur discreta modo, quo diximus, aera
Pendent, &medio librantur in aëre; sed non,
Quod caveas, eadem nectuntur vincla duobus.
Unum demittunt Serum de vellere fila,
Alterum at illaqueant e lento ducta metallo.
Malleus haec inter suspenditur, atque ab eadem
Innexus pendet virga; sed ferreus ipse
Non nisi bombycum mollissima vellera poscit,
Aureaque adstringi sibi gaudet vincula Serum.
Jam demissa suis sunt aera sonantia vinclis
Muta tamen; medius descendit malleus, ictus
Ille quidem ad certos promptus, si jusseris; at qui