Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 151
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen ullus adhuc sonus editur; incita nempe
Aura potens deducta tubo, pendentia utrinque
Imbuit aequatis expleta vaporibus aera.
Verum ubi docta manus vario incipit excita pulsu
Exsultim festina volans trepidare, &eodem
Impulsu ad numerum saliunt assercula; ducto
Ad vectes eadem filo simul atque premuntur,
Continuo vectis sustollitur, atque secundae
Aeratum approperat filum conjungere virgae;
Quo tactu, resono, filum quo pertinet, aeri
Continuo perit aura; a virga scilicet ipsa
Interversa alio; neque enim hanc retinacula Serum