# Electricorum libri VI 151-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/151-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/151-2

Suspendunt, illam neque serica vincla coërcent.
Ne vero ne te subita haec dispendia turbent,
Sollicitumque habeant; hoc acrius exere totas
Ingenii vires; intentius omnia lustra,
Tecum aurae diversa notans momenta fluentis.
Nempe hinc, quod mirere, soni arcessitur origo.
Nam dilapsa alio tibi cum subtilior aura
Jam non ex aequo bina imbuat amplius aera,
Hinc fit, inaequali momento ut concita tendat
Illuc procurrens, unde excidit; atque ita ab uno
Effluat e geminis juxta pendentibus aere,
Inque aliud de more fluens refluensque feratur.
Hoc tibi procursu simul expergiscitur anceps
Malleus in medio pendens, simul incipit, aurae

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
