# Electricorum libri VI 155

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/155

Nempe illum veri satis haud mirabere morem,
Conatus fortuna tuos si juverit, & te
De summo facilis Sophia aspectarit Olympo;
Nam simul atque illud deprenderis, omnia ad unum
Respondent; primis extrema, novissima primis,
Consensu summo, variarum major ut ulla
Haud esse inter se possit concordia rerum.
Sponte sua tibi cuncta fluent; non arte coacta,
Non vi detorta. at siqua improvisa, repente,
Inter tentandum, erumpant; absiste vereri,
Ne te pervertant, curamque inopina facessant.
Haec quoque convenient, & conciliabis amice
Cum reliquis, quorum jam certa exstabit origo. De miniNec vero, siquid levioris ponderis apte mis non laborandum.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
