# Electricorum libri VI 157

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/157

Sublimes manibus nexam de more tenemus
Labentes etenim quoque pix objecta moratur,
Nec temere injussos patitur prorepere fluctus.
His veluti adjectis conclusa canalibus arcte
Sublabens virtus constringitur, avia nequa
Diffugiat, certaque fluens sine lege vagetur.
Jam vero, delectu habito, quaecunque catenae
Corpora malueris subnectere, concita virtus
Imbuet illabens, certoque interluet aestu.
Hoc directa modo, atque suo jam tramite tendens
Te quoque confestim fluctu irrorabit eodem,
Si lubeat tensam dextra tenuisse catenam;
Plenius ipsa quidem, fuerint si subdita plantis
Serum, vel phrygio quae leveris unguine, texta.
Quorum si pariter genus exploraveris ante,
Eventum minime ignarus miraberis, & se
Non dubia illapsus certi causa offeret ultro.
Nam
(a) Hoc est ab origine electrica, fluctus cursu ac derivationem non inquae nimirum fluctum electricum mi- tercipiant. Notandus est Hellenismus; nime combibant, ac proinde ejusdem nempe non exsucca secundum genus.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
