Latin · Dactylic hexameter
IIDI IMPERI
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 159
Unproofread scanNot analysed yet
Donec ad extremum devenerit; atque ita demum
Omnes ex aequo, membris infusus, inundet.
Nec quamvis idem magnis accessibus auctus,
Exundans alio poterit divertere, quam quo
Jusseris. id curant nimirum corpora primo
Lecta tibi e genere; ut sunt &bombycina fila,
Et picis illyricae gluten, tu his utere, quando
Ne qua parte times vagus effluat, ille coactus
Obvia sublabens simul irrorabit eundo
Quae tu cunque voles; simul &quo jusseris ibit.
Idcirco in primis genus exploramus, &acres
Non nequidquam oculos intendimus, anne suapte
Corpora sint nobis natura electrica, contra
Anne alio e genere, &speciem sortita secundam.
Hoc quoque, tu quoties mutari corpora, secumque
Aut haec, aut potius praeceperis illa coire,
Providus anteveni, &genus inspectare memento.
Tum vero faciles metato tramite partem
Derivabis agens malis quam in cunque, nec ultra