# Electricorum libri VI 159

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI IMPERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/159

Donec ad extremum devenerit; atque ita demum
Omnes ex aequo, membris infusus, inundet.
Nec quamvis idem magnis accessibus auctus,
Exundans alio poterit divertere, quam quo
Jusseris. id curant nimirum corpora primo
Lecta tibi e genere; ut sunt & bombycina fila,
Et picis illyricae gluten, tu his utere, quando
Ne qua parte times vagus effluat, ille coactus
Obvia sublabens simul irrorabit eundo
Quae tu cunque voles; simul & quo jusseris ibit.
Idcirco in primis genus exploramus, & acres
Non nequidquam oculos intendimus, anne suapte
Corpora sint nobis natura electrica, contra
Anne alio e genere, & speciem sortita secundam.
Hoc quoque, tu quoties mutari corpora, secumque
Aut haec, aut potius praeceperis illa coire,
Providus anteveni, & genus inspectare memento.
Tum vero faciles metato tramite partem
Derivabis agens malis quam in cunque, nec ultra

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
