# Electricorum libri VI 162

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 162. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/162

Hoc non idcirco, quia signis apta ferendis
Desit materies, atque hic vivacia prorsus
Semina virtutis tibi sint elisa potentis;
Sed quia librati jam neutra parte vapores
Exsuperant; &, quae secum contendere
pergis,
Aeque interfuso sunt uvida corpora fluctu.
At vero, resides nova vis si forte vapores
Exciat, incipient illi decurrere rursus;
Rursus & incipient se nota ostendere signa
Nonnunquam, quanvis & idonea tempora captes,
Lectaque constituas juxta se corpora, signis
Fiet ut elicitis aliquot, tibi plura negentur.
Hoc quoque non ideo, quod & hic exhausta fluendo
Deficiat penitus tibi virtus; sed quia centrum
Illa iterum jam nacta suum composta quiescit.
Ergo prius tecum reputa, quo pondere vergant
Arcani fluctus; utrum in contraria motu
Ancipiti nutent, anne aequo examine neutram
In partem inclinent, tum protinus abdita rerum
Se se harum ostendet ratio; nam foedere juncto
Signa quoque alternant fluctu alternante; vicesque
Hinc illae exsistunt, quarum deprendere certam
Haudquaquam is poterit causam, qui nesciat ante
Diversa alterni fluctus momenta notare.
Tu vero haec acri si contemplabere cura,
Et vigil humorum a natura intenta liquentum

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
