Latin
166
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 166
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis obtentu ingenita virtute carentis
Exigitur fluctus, subitos quin excitet ignes;
Aut quos educit secum prodire coactos
Corporibus, proprios aut quos habet igneus ipse.
Verum non flammis tantum stipatus &igni
Conspicuus multo superas emergit ad auras
Fluctus a sed comites etiam secum evehit una
Plagasque crepitusque, &mollia flamina venti.
Horum autem ne finge procul, longeque putato
Esse arcessendam tibi causam; proxima quando,
Atque eadem ferme est flammarum ac causa sonorum. Fluctus enim nunquam superas non exit in oras, Non modo quin flammas, sed quin etiam aëra clausum