# Electricorum libri VI 169-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/169-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/169-2

Hoc pacto cultus nunc hos, nunc induit illos
Ignis amans varias oculis obtendere formas.
Ac jam dicendum (quod te super omnia miro
Perculit ostento, dubiumque ac multa timentem
Liquit) quae rapidum tibi vis contorqueat ignem
Fulminis in morem, e media seu prodeat unda,
Seu vitrea erumpat violento turbine quadra.
Juverit huc iterum expositam revocare fluentum
Naturam humorum; neque enim res ulla latentem
Ostendet nobis causam manifestius. Ergo
Rursus inundantem, subitisque accessibus auctum
Amnem fac tibi proponas. illum aspice moles
Sternentem objectas, importantemque supremam
Arboribusque satisque, unda superante, ruinam.
Unde illi tantus furor & violentia tanta?
Unde? nisi immani a cumulo; hinc se non capit ipse

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
