# Electricorum libri VI 171

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 171. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/171

Fluctus, sive velis flammatum hunc esse vaporem,
Fulminis in morem praeceps unde ardeat ignis.
Prorsus idem, ne te morer, & per singula ducam,
Ad vitream tu met prudens extendito quadram.
Et vero, si forte scyphus, vel vitrea quadra
Excessere modum, & ventrem turgescat in amplum
Ille, atque huic facies sit latior; acrior inde
Flamma ruit; cujus tantum violentia, vitri
Pro majore modo, quod ad hos elegeris usus,
Intendi poterit, nihil ut tibi verius ipsos
Exprimat elisos gravidis de nubibus ignes,
Sollertique hominum jam cura imitabile fulmen.
Ac, ne forte putes me nunc confingere vana;
Cùm totum rauco misceri murmure caelum
Sentis, & crebris incendier aëra flammis
Circunquaque vides; quot sunt vasto aethere nubes, Tu vitreas totidem quadras ardere putato. Indicio est illud, quod tempestatibus atris, Atque Virga ferrea nimboso caelo eos dem ac ma china electrica effectus edit. Digressio per praeteritionem de electricitate, quam vocant, cęlesti & naturali. Fulmina Tonitrua.
Atque polo rapidis late bacchantibus Euris,
Ferrea (a) sublimi tibi si de culmine tecti
Educta aetheras virga extollatur ad auras,
Non ulla arcanae virtutis signa requires;
Non resonos crepitus, non lucida fulgura, non &
Altius inflictos flammis ultricibus ictus.
Atque equidem, ni jam vicinum palmula littus
Stringeret, ac terrae festinem adnare propinquae,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
