# Electricorum libri VI 173-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/173-2

Miscue(a) Celeberrimum experimentum vocari. Horum phaenomenorum besaepe in Italia, atque alibi etiam ex ne longam seriem contexit auctor setra Italiam captum, & rei certissi quenti digressione; sed quae, ut ait, mo eventu confirmatum; unde con- notum Virgilii hemistichium exscrifici videtur, omnia phaenomena cae- bens, aliis, longe majori ingenio lestia ad electricam virtutem tanquam praeditis, post commemoranda atque ad veram eorundem causam posse re adeo versibus exponenda relinquit. Miscuerunt venti, & fessas toto aequore naves Jactarunt, supra antennas effulgeat ignis, Aut malo insideat, nautis gratissimus ignis. Nec mora; sedantur venti, silet arduus aether Et mare compositis pacatum detumet undis; Tum repetunt cursum tranquilla per aequora puppes, Votaque defuncti tanto discrimine nautae, Ut portus tetigere rates, in littore solvunt Fratribus Oebaliis, & caeruleae Amphitritae. Nec me praecipua sectantem singula cura, Liberiusque polo gaudentem excurrere aperto Tunc fugerent reliqua, innumeris vapor igneus idem Quae toto parit axe modis; neque enim ulla pererrat Vis late aëreas caelo vehementior oras, Ulla nec immenso tantos ciet aethere motus. Haec subitas caelo nocturno tempore flammas Succendit, rutilosque facit splendescere tractus

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
