Latin · Dactylic hexameter
175
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 175
Unproofread scanNot analysed yet
Submittit quos Hungaria &Germania, Sacris
Praesidio Ausoniis ornamentoque futuros,
Quique has consuestis summis extollere nugas
Laudibus, ulterius fessum procedere, quam quò,
Quos mihi praestitui, patiantur tendere fines.
Quare vicini prospectans otia portus
Haec ego nunc aliis, si quos vehementior alto
Ardor agat caelo, impellatque accedere tantas
Naturae ad partes, versu exponenda relinquo.
Nunc autem alterno motu cur corpora rapta
Ad tensum accedant ferrum, cur pulsa recedant,
Quod sequitur, pergam certas exponere causas.
Hic iterum moneo, quod jam te saepius, ante
Corporibus, vigil observa, quod sit genus, &quo
Delecta e cumulo; reflui tum denique fluctus
Naturam, variumque sagax expendito morem
His prius expensis, certa &ratione notatis,
Nunquam, hos eventus quae gignat proxima causa,
Indeprensa aciem eludet, falletque latendo.
Arentes igitur paleas plumasque volantes,
Atque alia ejusdem generis, quae plurima cernis
Saepe