Latin · Dactylic hexameter
176
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 176
Unproofread scanNot analysed yet
Longe aliud sortita genus speciemque, tulere;
Quorum larga illis quando est oblata facultas,
Extemplo ad gravidam cursu properante catenam
Tendunt, &ferro fibris sitientibus haerent.
Post ubi manantis tantum suxere vaporis
Sucta tenere modum, quantum natura quibusque
Indulget, proprio tum pondere victa recedunt
A ferro, &depressa cadunt, &lance recumbunt.
Quod vero saliant iterum, ferroque propinquent,
Ne mirere; eadem causa &sitis urget ad haustus
Usque novos; potu reparatur scilicet, acri
Non minus ipsa siti quod lanx supposta laborans
Continuo exsugens absorbuit; atque ita nunquam
Cessabunt varii motus, reditusque abitusque,
Ipsam inter lancem &salientia corpora donec
Epotus nulla de parte exuberet humor.
Hic vero non est quaeras cur multa doceri
De genere hoc, quorum tibi jam certissima causa
Ex dictis manifesta patet: sic nanque venire
Ferme usu solet, ut, detecto fonte, statim se