# Electricorum libri VI 176

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/176

Longe aliud sortita genus speciemque, tulere;
Quorum larga illis quando est oblata facultas,
Extemplo ad gravidam cursu properante catenam
Tendunt, & ferro fibris sitientibus haerent.
Post ubi manantis tantum suxere vaporis
Sucta tenere modum, quantum natura quibusque
Indulget, proprio tum pondere victa recedunt
A ferro, & depressa cadunt, & lance recumbunt.
Quod vero saliant iterum, ferroque propinquent,
Ne mirere; eadem causa & sitis urget ad haustus
Usque novos; potu reparatur scilicet, acri
Non minus ipsa siti quod lanx supposta laborans
Continuo exsugens absorbuit; atque ita nunquam
Cessabunt varii motus, reditusque abitusque,
Ipsam inter lancem & salientia corpora donec
Epotus nulla de parte exuberet humor.
Hic vero non est quaeras cur multa doceri
De genere hoc, quorum tibi jam certissima causa
Ex dictis manifesta patet: sic nanque venire
Ferme usu solet, ut, detecto fonte, statim se

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
