# Electricorum libri VI 177

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/177

Ostendant, quotquot decurrunt inde fluentes,
Quanquam intercisi vaga per divortia, rivi.
Ergo, praetentam si virgam cymba sequatur
Acta velut remis, aut alite concita vento;
Pendenti ferro si succedente puella
Confestim arrecti surgant in vertice crines
Bacchantum in morem; ostenso si bractea vitro,
Dum fluit ad terram, a lapsu prohibetur, & ipsum
Ad vitrum tendit, depressaque pondere rursus,
Si rursus vitro objecto revocatur, & unde
Exciderat redit; ac demum si plurima pacto
Consimili tentare libet, speciemque genusque
Si tantum explores, eadem causa usque recurret.
Quod si extricandis tibi forte videbitur impar
Una tot eventis, ne segnis parce trahente
A vi subsidium praesens arcessere; virtus
Quippe trahens adjuncta siti, qua multa laborant
Corpora, quae videas crebros iterare recursus,
Subjiciet stimulos, & corpora certius illo
Diriget, impellit quo jam sitis indita, multi
Hinc porro eventus pendent, hinc discere multa
Possumus, & certas consulti reddere causas.
Verum praesidii quantum sperare trahente
A vi te jubeo, tantum veto fidere, teque
Illi, quae fertur contraria, credere; quanquam
Signa repellentis virtutis plurima cernas;
Sed quae, si recte advertas, fallacia tendant,
Ut jam praemonui, incautos pervertere sensus.
Quare, quod saepe edixi, atque edicere pergam,
Signa repellentis quoties mendacia se se
Virtutis spectanda dabunt, momenta remensus
Si toties reflui fluctus expenderis, illa
Non te decipient, dabiturque evadere fraudes.
Nam gravido quaecunque vitro se adjungere, foeto
Videris aut ferro; haudquaquam, cum pulsa recedunt In speciem, tibi re ipsa abiguntur corpora; sed vel Sponte abeunt satura, aut proprio depressa residunt

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
