# Electricorum libri VI 178

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/178

Pondere. quod vero rursus salientia itusque
Et reditus iterent; id causae scilicet esse
Ne dubita, quod labentis momenta vaporis,
Atque relabentis correpta sequantur; & inde
Exsultent, variosque ineant trepidantia motus.
His animadversis, non est cur amplius illa
Suspensum teneant animum, curamque facessant,
Ignarus causae quae mirabare latentis;
Seu tibi demissum molli de subere pondus
Sponte sua curvos describat in aëre tractus;
Tinnula sive edant, nullo pulsante, canoros
Aera sonos; seu contorto fila arida lino
Ultro diduci, inque vicem discedere cernas;
Multaque praeterea, quae convenientia eadem
Cum dictis specie, ad causam revocabis eandem.
Ergo repellenti virtute absistere jussa,
Quandoquidem nostris nil confert usibus, huc te
Vim dilatantem suadebo arcessere, multa
Quippe eadem expediet, quorum depromere causam
Ordo ipse & rerum series nunc admonet, a me
Ne quid praeteritum siet, indictumque relictum.
Fluvida materies cum nobis plurima mira
Spectanda exhibeat, tum in primis illa videntur
Pene omnem superare fidem, suscepta mederi
Quod morbis (a) possit. Verum si vivida quam sit,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
