Latin
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 180
Unproofread scanNot analysed yet
Inde salus quaesita redit, vigor inde repente
Aegris corporibus; podagraeque &sueta ligare
Artus disruptis solvuntur rheumata vinclis.
Ne vero oppositos eadem quin gignere possit
Effectus dubites; etenim hoc persaepe videmus
Pro rerum diverso habitu contingere; &ignem
Durare argillam, qui ceram mollit, eodem
Et fieri non pauca modo. sic rhemata solvit
Quae tibi vis, eadem resolutos alligat artus.
Nimirum obstructos reserans excepta meatus
Vitalem inducit patefacto tramite succum;
Hoc autem tacitis fuso per corpora rivis,
Omnis abit nervis tremor, &nutantia membra
Accipiunt reduces firmo cum robore vires.
Inde etiam, tenues vi dilatante canales,
Unde humor plantis, &nutrimenta per omnes