# Electricorum libri VI 180

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/180

Inde salus quaesita redit, vigor inde repente
Aegris corporibus; podagraeque & sueta ligare
Artus disruptis solvuntur rheumata vinclis.
Ne vero oppositos eadem quin gignere possit
Effectus dubites; etenim hoc persaepe videmus
Pro rerum diverso habitu contingere; & ignem
Durare argillam, qui ceram mollit, eodem
Et fieri non pauca modo. sic rhemata solvit
Quae tibi vis, eadem resolutos alligat artus.
Nimirum obstructos reserans excepta meatus
Vitalem inducit patefacto tramite succum;
Hoc autem tacitis fuso per corpora rivis,
Omnis abit nervis tremor, & nutantia membra
Accipiunt reduces firmo cum robore vires.
Inde etiam, tenues vi dilatante canales,
Unde humor plantis, & nutrimenta per omnes

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
