# Electricorum libri VI 181

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/181

Imo educta solo funduntur didita ramos,
Fiet uti citius medicato e semine surgens
Crescat, & ad caelum felicius exeat arbos.
Nam quod condensam laceret violenta papyrum
Virtus, e media cum truditur excita quadra;
Et quod item insinuans adductae caeca relaxet
Spiramenta cutis, fluat unde animantibus humor
Largius, & totos exundans proluat artus;
Non adeo superare fidem censenda, negari
Ut possint, quando ipsamet Experientia testis
Eximit ancipites dubio de pectore sensus.
Sed quoniam multis, harum quae copia rerum est,
Multa modis fiunt, promptum quoque ab aëre noli
Spernere subsidium tibi quaerere; scilicet aër (a)
Non raro opportunus adest, nec tanta recusat
Ipse suas ultro conferre ad munera vires.
Et modo submissis arte, & salientibus undis
Infert se medium, & late dispergere rorem
Gaudet, & in rutilas lympham diducere guttas.
Nunc erumpentis tibi cursum intercipit ignis;
Et crebras adigit flammam jactare favillas,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
