# Electricorum libri VI 182-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, JOANNIS MARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/182-2

Electrica tandem edat.
Ysi me gelidus circum praecordia sanguis,
Nec satis aoniis apta senecta modis
Jam moneat versus & ludicra ponere, caestus
Trinacrium perhibent ut posuisse senem;
Attamen haud potui (neque enim fas esse putabam
Abnuere hoc sanctae munus amicitiae.
Scilicet, ut si qua possem, te, dulcis amice,
Solarer grato carminis alloquio,
Defixamque alte moesto sub pectore curam
Eximerem, atque pio fungerer officio.
Edere nam vulgo dum carmina docta parabas
Aetatis nostrae grande futura decus;
Jamque metu posito tandem, victoque pudore
Plus aliis de te, quam tibi credideras;
Pierides dum serta parant pulcherrima, Vatis Mantoi sacras cingere digna comas; Heu! dulce hoc studium eripuit materna tibi mors,
Expulit atque omnem pectore laetitiam.
Nec lacrymis caruere genae, dum cara recursat,
Qua tibi nil poterat dulcius esse, Parens
Osque illud bande arridens, & gratia fandi,
Plurimus & nulla cultus ab arte decor,
Et genus (a) & mores casti, & sollertia mentis,
Junctaque inofensae forma pudicitiae;
Et super haec, sobolem pietas quae fluxit in omnem,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
