# Electricorum libri VI 182

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/182

Jam vero, gelida Boreas digressus ab Arcto
Descendat, caeloque incumbens nubila difflet,
Et rapido aëreos everrat turbine campos.
Continuo, quidquid superas aut terra sub auras
Eructans vomit, aut sursum evocat attenuans sol,
Exigitur; fugiunt una, quae plurima caelo
Affortur
ratio.
Nare externa solent, vitreosque haurire liquores
Corpora nata genus; vitro vis fluvida manat
Plenius irrorans bibulam sublapsa catenam,
Totaque in eventus consumitur excita miros.
Clarior inde micat lux, & vibrantior ictus
Percellit digitum, & crepitus magis inde sonantes. At contra, imbriferis caelo spirantibus Austris, Illa eadem, nuper quae toto exegerat axe Insurgens Aquilo, subito importuna regressu, Ut Scythiam semel ille suam, Rhodopemque revisit, Corpora turmatim accurrunt, atque omnia complent,
Pendenti ferro vitroque affusa rotanti.
Non secus autumni cum tempore dulcia fervent
Musta, atque exundat plenis vindemia rivis;
Ilignis videas circum se fundere labris
Ingentem culicum (a) numerum; jam dolia, jamque
Obsedere cados; caelum ipsum obducitur atra
Praetextum late nebula, volat acta per orbem
Turba bibax, & eo redit usque, atque usque bibendo
Instat, & avelli caris nequit ebria costis.
Hoc prorsus pacto, quae dixi corpora densis
Agminibus coëunt vitreos potura vapores;
Quorum illis quando est non interdicta facultas,
Largius indulgent potu sitientia, & acrem,

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
