# Electricorum libri VI 183-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, JOANNIS MARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/183-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/183-2

Dum sapiens, alios quod monet, ipsa facit.
Quae memori tecum volvis dum singula mente,
Jucundis moeror sevocat a studiis;
Nec sinit ingenii dulces expromere foetus
Perfusum tristi pectus amaritie.
Nec vero arguerim, tali quod Matre carentem,
Dum bona tot recolis, cura dolorque premant.
Non hos ipsa tibi Mater mitissima sensus
Indidit; exemplis non ita te erudiit
Ipsa suis, nullo ut suffundens lumina fletu
Maternas venias durus ad inferias.
Sed
(a) Cremonae nata an. 1689. 30. Historia, & aliquot ex eadem familia Januarii, pervetusta familia, cujus illustres Viros cum laude commemomeminit Antonius Campus Pictor & rat. Obiit Pisauri an. 1767. inter diem Eques Cremonensis in sua Patriae 24. & 25. Febr. hora noctis septima.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
