# Electricorum libri VI 184-2

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, JOANNIS MARIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/184-2

Sed meminisse decet, fuerat si causa dolendi
Justa tibi, luctu sat, lacrymisque datum.
Ergo feret tua sola tibi jactura dolorem;
Matri parta quies gaudia nulla feret?
Tu gemis; illa alto jam laeta potitur olympo
Cumque bonis agitat gaudia Caelitibus.
Defuncta aerumnis tandem, defuncta periclis,
Quod cupide optarat, Numine perfruitur
Nec tamen est oblita suos. Te semper ab alto
Et videt, & magno flagrat amore tui;
Teque suosque omnes exspectat, & anxia caelo
Stipari densa percupit a sobole.
Forsitan ista tibi videantur fausta precantis
Verba; ratam sed habent scilicet illa fidem.
Hoc animi pietas spondet, spectataque virtus;
Hoc morum spondet candida simplicitas.
Quin terrenae illi quicquam si labis inhaesit,
Objecitque aliquam, dum petit astra, moram;
Non longa illa fuit certe mora; nam quid omissum
Abs te, quod celerem pandat ad astra viam?

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
