# Electricorum libri VI 185

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/185

Quod non longa dies, caecis mortalibus, almum
Sufficiens lumen, discussis detegat umbris
Quare age, & ingentes animos hinc sumere disce;
Disce hinc adversus te confirmare latentis
Naturae morem. Nimirum obscura videri
Illa fugit, latebrisque procul secreta recedit.
Verum esto, latebras amet, occultosque recessus
Quaerat, & abstruso colat invia lustra cubili;
Esto caligans affusaque plurima circum
Nox denso obnubat nostras velamine mentes,
Ingeniique hebetet visus, aciemque retundat.
Non tamen audendum minus est; tenuissima primum
Qua forte in tenebris se lux ostenderit, illuc
Tendendum; tum siqua viâ spectra, horrida spectra
Terribiles visu formae atque immania monstra,
Scyllaeque Sphingesque, & Gorgones Harpyiaeque
Occurrant; animis opus est & pectore firmo.
Discendum dubiis melius confidere rebus,
Nec flectenda ideo vestigia retro; at in iisdem
Perstandum incoeptis; dum caelo advecta sereno
Dissipet offusas tempestas clara tenebras.
Et vero ex ipsis lux improvisa tenebris
Non raro emergit, solemque optata reducit.
Nec

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
