Latin
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 186
Unproofread scanNot analysed yet
Gratia, &infuso late omnia lumine rident.
Ipsae, quae variis alternant motibus, ipsae
Vertuntur species animorum; nostraque magnos
Conversa in melius rerum vice, pectora sensus
Concipiunt; hinc nescio quo succensa calore
Praeter consuetum fervent praecordia; menti
Attonitae subitus furor incidit; aestuat intus
Nec se jam capit ipsa; adeo vis ignea totis
Serpit agens se se venis, &pectore gliscit.
Non expectato successu laetior ardens
Exsultatque animus, majoraque viribus audet.
Audentem fortuna juvat. Quin saepe furore
Ecce tibi in medio, atque animi exultantis in aestu, Longe aliud spectanti, &quidquam haud tale putanti
Conspicuam se se, claraque in luce videndam
Ipsa offert claustris ultro Natura reclusis.
Apparent adyta, &penetralia caeca patescunt;
Apparent causae &secreta exordia rerum.
Scilicet adveniet tempus (a), vincentibus omnia
Inge(a) Multa persequitur hoc loco nibus inveniantur. Verumtamen non poeta, quae certissime affirmat fo- pauca earum rerum, quarum enure, ut ab ingeniosis &gnavis homi- meratio instituitur, ejus naturae sunt, Ingeniis hominum, &duro superante labore, Cùm multa, obscuro quae nox obnubit amictu Atque etiamnum ignota latent, patefacta sub auras
Erumpent tandem, &caelo ostendentur aperto.
Nomine tum proprio distincti quique Cometae (a)
Et certo numero, certis &finibus altum
Obliquos per iter tendent describere gyros,
Metirique vagi longe spatia ultima caeli.