Latin · Elegiac couplet
JOANNIS MARIAE
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 186-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tibi materies carminis, inquit, erit.
Ardua res certe, &lepidae minus apta poësi;
Ut qui tantum audax aggrediatur opus,
Ille per abruptas cautes, salebrosaque montis
Per juga, suspenso vix adeunda gradu,
Audeat &choreas agitare, levesque movere
Ad numerum, veluti plana per arva, pedes.
Horrida sed Sophiae quae nunc dumeta videntur,
Industri fuerint si modo culta manu,
Vernabunt tibi flore novo, ceu Thessala Tempe,
Mirata insuetas se dare delicias.
Nunc age, ab Electro quae traxit Machina nomen,
Ingenio admoveat, quas jacit ipsa, faces.
Non ego, non dextro abfuerit tibi numine Pallas;
Tu modo ne desis laudibus ipse tuis.
Dixit; &ipse suos tua fudit in ora lepores;
Ingenio flammas addidit illa tuo.
Haec mihi, si nescis, quae interfuit, ipsa Thalia Narrabat. quin &res facit ipsa fidem.
Anne aliter poteras duras res atque severas
Mollire, &blandis exhilarare modis?
Censorum huc opto veniat jam quilibet, etsi
Lagomarsino se ferat ille parem;
Omnes Parthenii sollerti pectore versus
Exigat ad normam, dissimuletque nihil.
Quid non Augusti dignum mirabitur aevo?
Quid non, ipse Maro quod velit esse suum?
Res nova ni prorsus, priscisque haud cognita saeclis
Nostri hujus carmen temporis argueret;
Aequevum Caro quis non putet esse, vetustas
Caeca quod ad nostram presserit usque diem?
Neu mihi quis veteres sic laudet ametque poëtas,
Ut jam saecla pares edere nulla queant.
En tibi Parthenius, Phaebo vel judice dignus,
Qui veteres cultu carminis aequiparet.
Hunc igitur praesens, sera hunc mirabitur aetas;
Donec honor pulcris artibus ullus erit.