# Electricorum libri VI 186

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI, IIDI INENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giuseppe-maria-mazzolari/electricorum-libri-vi/186

Gratia, & infuso late omnia lumine rident.
Ipsae, quae variis alternant motibus, ipsae
Vertuntur species animorum; nostraque magnos
Conversa in melius rerum vice, pectora sensus
Concipiunt; hinc nescio quo succensa calore
Praeter consuetum fervent praecordia; menti
Attonitae subitus furor incidit; aestuat intus
Nec se jam capit ipsa; adeo vis ignea totis
Serpit agens se se venis, & pectore gliscit.
Non expectato successu laetior ardens
Exsultatque animus, majoraque viribus audet.
Audentem fortuna juvat. Quin saepe furore
Ecce tibi in medio, atque animi exultantis in aestu, Longe aliud spectanti, & quidquam haud tale putanti
Conspicuam se se, claraque in luce videndam
Ipsa offert claustris ultro Natura reclusis.
Apparent adyta, & penetralia caeca patescunt;
Apparent causae & secreta exordia rerum.
Scilicet adveniet tempus (a), vincentibus omnia
Inge(a) Multa persequitur hoc loco nibus inveniantur. Verumtamen non poeta, quae certissime affirmat fo- pauca earum rerum, quarum enure, ut ab ingeniosis & gnavis homi- meratio instituitur, ejus naturae sunt, Ingeniis hominum, & duro superante labore, Cùm multa, obscuro quae nox obnubit amictu Atque etiamnum ignota latent, patefacta sub auras
Erumpent tandem, & caelo ostendentur aperto.
Nomine tum proprio distincti quique Cometae (a)
Et certo numero, certis & finibus altum
Obliquos per iter tendent describere gyros,
Metirique vagi longe spatia ultima caeli.

---

Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Electricorum_libri_VI.
