Latin · Dactylic hexameter
IIDI INENT
Giuseppe Maria Mazzolari, Electricorum libri VI 189
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nitidam velet faciem, maculisque decoros
Inficiat vultus; sic &protenta vaporum
Vis deprendetur, quae Lunam sepiat, illi
Unde superfusus notet ora argentea pallor.
Quid? quod praerapido delata per aethera curru
Exleges discet moderari ad certa quadrigas
Jura, atque indociles fraenis cohibere jugales?
Innectet frustra nodos (a), queis callida mentes
Illaqueetque hominum, curasque eludat; at ipsi
Solventur nodi; nec erit locus astibus ullus.
Denique, quantumvis multo statuenda labore,
Tota Planetarum ratio constabit, &illi
Ancipites cursus, altum quibus aethera tranant,
Ordine procedent recto, finita quibusque